- CAPO
- CAPOcastratus gallus est: quod Atistoteles, Histor. Animal. l. 9. c. ult. fieri docet, si binis tribusve ferramentis extremam alvi partem adusseris. Nunc testes binos eximere solent; nam alterutrô relictô, etiamnum coenunt, solitô more canunt, nec saginatio succedit. Mirum vero, cum exsectionem gallorum Romani habeant a Graecis, ut ex Aristotele eriam liquet: cos tamen propriô caruisse vocabulô, quô gallus exsectus vocaretur. Nam Capus et Capo sunt a Romanis; sed Graecâ, ut vidtur, origine, quia avide voretur: nempe ἀπὸ τȏυ κάπτειν, quod veteres Grammatici nunc ἐςθίειν, edere; nunt χανδὸν ἐςθίειν, avide et hianti ore edere, exponunt. Quod si placet, Capo proprie sonet, quod Belgis dicitur Slok spiis, iis enim sloken est χανδὸν ἐςθίειν. Quantae enim delitiae, et laudes caponum credantur esse, quis ignorat? Suffecerit apposuisse haec verba B. Platinae Cremovensis, de Popinae scient. 1. 5. Omnium avium laudes, quantum ad obsonia pertinet, una caro gallinacea comprehendit. Qutd enim popinis adferunt reliquae alites, quod non unus Capus in se habeat, sive elixum, sive assum velis? Huius avis patina stomachum iuvat, pectus lenit, vocem sonoram facit, corpus obesum. Eo autem castratio has alites delicatiores facit, quia fibrola caro duraque eorum, intermissione libidinis, reddatur temperamenti humidi ac teneri; sanguis etiam plane fiat tempetatus. Interium, cum in cavea saginantur, ob humorem excrementitium iis in pedes defluentem, podagricis minus prosunt, ut qui et ipsi podagrâ teutantur, etc. Vols. de Idolol. 1. 3. c. 91. Qui vetoex gallis capones facerent, Deliaci dicebantur, de quibus infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.